Страница:
55 из 265
Habebant tamen Bojari, quod in Nikone reprehenderent, partim quod civili administration! se nimis immiscuisset, partim quod quaedam perperam in religionem Graecam invehere conatus fuisset: nam de ambitione, quam arguebant, et id genus aliis, nunc pluribus monere non vacat: tantum addo, annum, quo talis invidia Patriarcham depressit, fuisse, MDCLXVI.
13. Ad haec spem fiduciamque Ratzino addidit, quod fato, an forte, nova Tzar invidia oneraretur. Fuit ei filius cognomento Alexeius Alexeides, septendecim annorum adolescens, idemque singulari comitate, quae virtus quanto gratior est in vulgus, tanto majorem ei amorem conciliabat. Quern cum verum ac legitimum suecessorem destinasset pater, et publice anno MDGLXV1I conspiciendum exhibuisset, festae omnium gratulationes plaususque audiebantur: verum breve hoc gaudium fuit et sicut patri justum dolorem attulit, ita Ratzino atque conjuratis opportune animos fecit, ut qui pro vero affirmarent, nondum decessisse Tzaris filium, sed effugisse insidias in caput ejus comparatas, et salvum apud se atque incolumem esse. Inde rumor spargebatur, Bojaros, erga quos implacabile odium erat, omnem potestatem ad se trahere conatos, песет Tzarevvitzii (ita Imperatoris filium appellant) animo agitasse, atque more suo et quia per fraudem jus esse putent, rempublicam conturbasse: quod pati non possint, nisi socordia torpescant, et Imperii plane obliviscantur. Itaque Ratzinus de salute omnium agi praefatus, tutelam atque patrocinium praestiturum se recipit, et Catilinam imitatus, vindictae avidos recusantesque obedire Bojaris cohortatur, venirent ad se vindicaturi tantum nefas, ut qui scirent, hanc esse viam ad emendandum. corruptissimi imperii statum, ac restituendum verum ejus haeredem.
l. Ex sermonibus hominum minime leviuni cognovi, Ratzinum clam, et ne agnosceretur, mutato habitu intrasse Moscuam, et hinc misisse nuntios, qui explorarent Russorum animos, et praetextu recuperandae libertatis, atque profligandi Bojarorum dominatus, ad moliendum res novas solicitarent. Libet hie suis quaeque temporibus reddere, et quomodo haec omnia inter se cohaerent, ipso opere conjungere. A. MDCLXVI Bojari iniquo in Nikonem animo fuerunt et ut dignitatem honoremque amitteret effecerunt. Inde anno MDCLXVII Stephanus Ratzinus praeparatos rebellioni animos, соmmovit et tyrannidis viam ingressurus, odium tyrannidis flagitiosissimo conatui suo obtendit, ratus occasione, dum affulgeret, utendum esse. A. MDGLXX, XVII Januar. Tzaris filius, quein A.
|< Пред. 53 54 55 56 57 След. >|