Страница:
56 из 265
MDCLXVII pater successorem declaraverat, vivis exemptus est, quod Ratzinus Bojaris crimini dedit, et ut omnia ipsorum facta in: invidiam vocaret, mortis hujus causam nequissime iis imputavit, speciose locutus, ne pessime facere videretur, cum ulciscendi Alexeidis animumprae se ferret, atque ad se invitaret alliceretque; pessimum quemque, et de industria aggregaret sibi similes, quo eos de republica tolleret, quibus salvis non posset consequi dominatum.
14 – 15. Nee conatu hoc destitit Ratzinus, sed dominatum, quern ab injuria inceperat, maleficio munire studuit, atque eo consilio magnis itineribus ad Volgam fluvium, veteribus Rha dictum, cum conjuratis suis contendit. Primum Tyranni facinus A. MDCLXVII fuit direptio navium, quae variis mercibus onustae secundo amne devehebantur; qua praeda audacior factus, urbem Jayk oppugnavit, atque auxilio destitutam facile ad deditionem compulit; inde rebus ad longiorem profectionem comparatis, exercitum transduxit usque ad mare Caspium, et per vim omnia tentavit, mox regressus, ad Volgam rediit, et quo fortunas Russorum belli more consumeret, oppida et vicos, praesertim quibus ex piscatu utilitas est, exussit. Mox veluti furore impulsus, ad extremes Russici imperii fines processit, oppidum Terki Persiae finitimum occupaturus, ut intelligi eo exemplo posset, Razinum pertinaci animo Tzaris gratiam repudiosse, neque uni provinciae, sed omnibus Russiae ditionibus bellum intulisse. Hand dubie enim constitutum habebat, nil usquam relinquere, quod sibi, praesertim a tergo, nocere, et quoquomodo esse impedimento posset; id cogitanti, et dominatum ad extremas Russiae oras proferre cupienti, praeter spem accidit, quod oppidum Terki cursum victoriarum ipsius moraretur, ac se contra vim atque injuriam animose et fortiter defenderet. Igitur ira incensus ex eo loco deduxit exercitum, prius autem, quam id faceret, circumjecta oppida et vicos vastavit, plerosque etiam Persas, qui ultimas Russorum re-giones accolunt, per fidem asportandarum mercium et convehendae annonae circumventos, nulla injuria accepta, oppressit. Ea caede patrata, ad agrum Mediae proximum pervenit, et nemine prohibente vastandi saeviendique potestatem militibus fecit, usque dum Russi et Persae contractis, undecunque poterant, auxiliis, in ejus conspectum venirent, praelium commissuri, si fortinae se permittere, ac vim sustinere voluisset.
|< Пред. 54 55 56 57 58 След. >|