Страница:
57 из 265
Sed quae barbari erat calliditas, pro tempore et pro re consilium capiebat, atque se opportune recipiebat, occupatis maris Caspii insulis, quo copias in tuto collocaret, ac praecaveret, ne quid accideret triste sibi, atque viribus suis diffisus, admissorum veniam a Tzare petiit, et postquam fidem obsequii jurejurando astrinxerat, impunitatem assecutus, postea illecebram atque incitanientum majoris audaciae habuit, et pluribus vitiis ac sceleribus se contaminavit, quod fictae atque simulatae emendationis indicium Tzari, qui opinione celerius publici criminis gratiam fecerat, justas poenitendi post causas dedit. Nam cum ea, quae volebat, impetrasset Ratzinus, Astrachanum se contulit; ibi, ut militaris officii peritus erat, censu habito, militibus longo itinere languentibus ternpus ad curanda corpora concessit, et quia perspexerat, crudelitate ab se alienates esse plurimorum animos, liberalitate, quam barbari quoque adamant, mutare studuit, et trahere in suas partes. Quocirca nummos in vulgus sparsit, ratus, ex usu suo id fore, quatenus Tzari invidiam faceret, et his rebus intestiria dissidia fovendo, mi-lites praesidiarios Tzaris contra Praefectos suos concitaret.
* Cum supra Stephanum Ratzinum Russiae Catilinam diximus, turn in Germania prope simile aliquid reperimus, ut documento est Guilielmus Grumbachius, qui superior! seculo tantos sibi spiritus atque tantam arrogantiam sumsit, ut non modo Saxoniae, sed etiam toti Germaniae periculum crearet, jamque palam imperatoris et imperii reverentiam exueret, exitium patriae veluti Catilina, moliturus, nisi jussu Caesaris, ductuque Augusti et consensu Johannis Guilielmi, piorum atque constantium Principum captus, meritas poenas dedisset. Eo vid. historica descriptio susceptae a Caesarea majestate executionis et necessaria ac vera responsio, anno 1567 et 1568 editae, quarum ilia quoque extat apud Simonem Schardium Tom 4, p. 34 seqq.
16. Cum horum et talium malorum causa fuisset, reversus ad Tanaim, ita exarsit, ut sibi non temperaret, quin saeviret in honestos innocentesque homines, ac templa, et quaecunque Deo data dicataque fuerant, diriperet ac violaret, praeterea sacerdotes e possessionibus suis ejiceret, et nil tarn tetrum esset ac terribile, quod non putaret licere suae crudelitati, cui nee integerrimus quisque subductus est, nee melior causa sacerdotum fuit, reliqui aut poenis, aut morte mulctati sunt, si tyranni imperata facere recusassent.
17. Tandem refecto exercitu, hanc Tzaris sui clementiae ac mansuetudini gratiam retulit, ut magno impetu eum oppugnaret, et collecta manu loca ad Volgam sita invaderet; cum vero copiae ad re-sistendum comparatae appropinquassent, summa celeritate urbem Zarizam adortus, dolo occupavit, et disjectis, quae contra eum missae erant, cohortibus, tribunum et plerosque captivos immani supplicio affecit. Ita nemine contra consistere auso, exercitum ad alias urbes admovit, et expugnata Tzornojara, praefectum atque multos milites ad custodiendum oppidum relictos crudelissime interfecit, rebusque ex sententia firmatis non vanam potiundi Astrachani spem animo concepit.
|< Пред. 55 56 57 58 59 След. >|