Иностранные известия о восстание Степана Разина   ::   А. Г. Маньков под редакцией

Страница: 58 из 265

Ea urbs quondam apud Tataros caput rerum, ac sedes atque domicilium Scythicae potentiae fuit, cujus praefectus, cum milites pecunia corruptos in officio continere non posset, hunc annum deditione urbis foedum fecit, et quanquam strenue pugnando honeste occumbere potuisset, tamen conspiratione praesidiariorum militum territus, venit in potestatem Razini, qui sacris operantem comprehendit, ac de eo, non tanquam de hoste, sed tanquam de in-fami homine statuit, ut ex turris fastigio praecipitaretur(Nomen Knes Ivan Simonowitz Prosorowski). Nec id saevitiae explendae satis erat, sed duos quoque ejus filios, veluti scelestos homines, mulctavit, et nulla neque aetatis, neque dignitatis ratione habita, mandavit, ut in omnium conspectu uterque a terra abrepti, ex pedibus suspenderentur; ne tamen eo poenae genere perirent, alterum exquisitissimo supplicio excruciatum necavit, alte-rum fustibus iminanissime verberavit, ut quasi exanimatus jaceret, et vix vivus Metropolitae traderetur.

18. Sed ita fortuna perfidi hominis ingenium corrupit, ut se durum atque inexorabilem praeberet, et egestis ex Astrachanensi urbe thesauris, ac direptis mercatorum civiumque fortunis, majori animo bellum capesseret. Nam et tune commeatus ipsi abunde suppetebat, et magna multitudo militum, quos nec timidos, neque ignavos collegerat, fiduciam faciebat; disciplina autem adeo in castris ejus obsoleverat, ut milites neque caedibus, nec stupris abstinerent, et onmia libidine atque audacia polluentes, foedis initiis multo foedissimum exitum significarent.

19. Nec cunctatus est Razinus, ut qui rebus suis festinatione consultum cuperet, et omni ope atque consilio niteretur, ut potentiam suam quam latissime propagaret. Itaque maturavit expeditionem et Zarizam reversus, primum duo navigia comparavit, et multa de se atque innocentia Tzarici haeredis, et bona causa Patriarchae locutus, hunc, sicuti antea commemoravi, dolum adhibuit, ut persuaderet, eos ab se in fidem acceptos, ac navibus, quas omnes viderent, impositos, atque contra Bojarorum injuries defenses vehi. Quibus rebus socios adjutoresque suos confirmavit, quo in eadem erga se voluntate permanerent; ceteros ad tale quid conjunctis animis audendum incitavit, obtestatus, ne signa relinquerent, qui signa sua secuti essent.

* Cum scenam hanc adornaret ductor perduellium Ratzinus, alteri navi rubrum aplustre habenti Tzaris, quern comminiscebatur, filium, alteri, quam nigrum sericum distinguebat, Patriarcham, qui fingebatur imposuit; ille rubro holoserico splendens originem duxit ex familia Petigorski Cyrcassorum Principum, quern injusto bello oppressum captumque, et omni potestate atque dignitate exutum, impio simulacro adhibuit: de Nikone non est, ut quid addamus.

20.

|< Пред. 56 57 58 59 60 След. >|

Java книги

Контакты: [email protected]